Latin
SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 614
Unproofread scanNot analysed yet
Si plethora, tam ad vasa, quam ad vires, nimis urget, magna saepe sanguinis portio, interdum ad libram unam medicam, ex venis exantianda est, si vero parum extrahitur, sanguine majus spatium inveniente, plus eius elater intenditur, magis expanditur, &saepe maiori cum impetu in afObversantur adhuc animo nostro fectam partem irruit. exempla, ubi in eminent plethora per parvum foramen duabus tantum circiter unciis eductis, intra paucas horas insultus apoplecticus sequutus fuit, qui largiori venaesectione in brachio, ad uncias octo, feliciter sublatus. Memini quoque a fluxu haemorrhoidali, vehementia frigoris suppresso, in Principe plethorico summas praecordiorum anxietates fuisse subortas, ubi secta fuit vena in pede qua non ultra quatuor uncias sanguinis emissum, consequente symptomatum exacerbatione, anxietatis scilicet praecordiorum, vigiliarum, inquietudinis, spirandi angustiae, quae tamen omnia repetita ad septem uncias sanguinis missione, &quidem in altero pede, protinus conquieverunt. XIV. Theorema. Rhevmatismos, catarrhos, coryzam, tussim, venaesectio improvida saepe gignit; tempestive autem admissa egregie arcet. Scholia. I. Observatio in praxi medica attenta saepius nos docuit, a vena secta, praesertim vere &auctumno, tempestate non adeo placida &serena, complures post aliquot dies in graves catarrhos, coryzas, tusses, passiones rhevmaticas &febres catarrhales incidisse, idque familiarissime, si non probe vestiti, corpus aurae frigidiori &humidiori, maxime vespertinae, obiecerunt. Id enim fere perpetuum est, sub paullo largioDigil largiori sanguinis missione perspirationem minui, adeoque humores per tubulosum cutis corticem sub forma vaporis evehi solitos in interioribus quodammodo remanere, id quod fre juentius evenit, si corpora sunt spongiosiora &vasis exilioribus praedita.