Latin
EET. H. CAP. IX. DE VENAESECTIONE ALINQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 622
Unproofread scanNot analysed yet
EET. H. CAP. IX. DE VENAESECTIONE ALINQVE struit Severinus de efficac. Medic. lib. I. scarificationis usum. In mensibus &haemorrhoidibus suppressis, etiam erurum scarificationes Galenus de sanguin. mission. plurimum commendat, quae locum habere possunt in is, qui aversantur venaesectionem, vel ob vires cordis langvidas, dispositionem ad lipothymiam, &teneritudinem aetatis sanguinis celerem ex aperta vena extractionem ferre non possunt. Theorema. XX. Alius adhuc datur sanguinem extrahendi modus per hirudines, sive sanguisugas, à quibusdam Medicis mirum aestimatas. Scholion. Antiquissimis Medicorum hic sanguinem per hirudines evocandi modus minus cognitus fuisse videtur; meminit tamen ipsius Plinius hist. nat. lib. XXXII. cap. 10. diversus, inquiens, hirudinum, quas sanguisugas vocant, ad extrarendum sanguinem usus est, quippe eadem ratio earum, quam cucurbitarum medicinalium, ad corpora levanda snguine, spiramenta laxanda iudicatur. Ex Arabibus quoque Rhasi sanguisugarum usus innotuit, &ex superioris aevi Medicis Zacutus maxime Lusitanus, nec non Amatus Lusitanus &Mercatus earundem appositionem mire collaudarunt, inprimis in morbis qui caput infestare solent, ut gutta rosacea, pustulis faciei, capitis doloribus, praecipue rhevmaticis, in vertigine, melancholia, angina &dentium dolore, in quibus easdem occipiti, collo &pone aures apposuerunt. Neque etiam ipse de salubritate evacuationis sanguinis per hirudines dubito, sed an maior ab his, quam cucurbitulis scarificatis exspectanda sit utilitas, ego quidem non sine ratione dubito. Theorema. XXI. Hirudinum applicatio orificio ani in haemorrhoidibus suppressis ac inde pullulantibus morbis, valde commendari soles. ScheScholia. Hic modus sanguinem eliciendi ex venis ani per appositionem hirudinum, aliis mittendi sanguinem methodis in morbis, qui ab haemorrhoidibus suppressis proveniunt, ut pathematibus hypochondriacis &quos secundum Hippocratem haemorrhoidum fluxus solvit, ut phreneticis, melancholicis, hypochondriacis, nephriticis, ischiadicis, his à quibusdam praefertur de causis, quod hi morbi a stagnante in vasis intestinorum, quorum exitus est in haemorrhoidalibus, oboriantur sanguine, qui longe facilius &propinquius evacuari possit &pars affecta liberari &levari per hirudinum exani venis suctum, ac si sanguis in aliis locis mittatur.