Latin
EET. H. CAP. IX. DE VENAESECTIONE ALINQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 623
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam ego negaverim, quod hirudines dictis in morbis praestiterint quendam usum, praesertim si Zacuti Lusitani, nec non Amati Lusitani &Mercati observationibus fides habenda; an vero a sanguisugis effectus praestantior exspectari possit, quam vena secta in pede, vel scarificationibus profundis in cruribus, ego experientia destitutus certa fide asseverare nequeo. Nam vidi multoties in vehementibus &inveteratis hypochondriorum spasmis, hirudines sine effectu applicatas, vidi easdem levamen tantum ad tempus attulisse, vidi quoque ab earum appositione ad haemorrhoides coecas mali moris ulcera &fistulas procreatas. Deinde ingens ratio dubitandi, quod ex parte affecta sanguinem hauriant hirudines haec est: quod ipsae ex haemorrhoidalibus externis, quum internae lateant, sugant, quae exiguum, vel planè nullum commercium cum vasis intestinalibus, mesaraicis &portae ramis, in quibus tamen sedes pathematum spasmodicorum &hypochondriacorum, habent: in fluxu vero haemorrhoidali, haemorrhoides internae sanguinem stillant, &ob id si convenienti modo &tempore fluunt, vitiis ex stagnatione in ramis venae portae oriundis, apprime opitulantur. CAP. Ecce 2