Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 624
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT X. BALNEORVM, PEDILVVIORVM ET CLYSTERUM VSV MEDICO. VAnta est divini Numinis in procuranda hominum afflictorum salute benignitas, ut inter alia innumera, quae in auxilium promta sunt remedia, simplicissima &ubivis fere obvia prostent, quae &securitate, &efficacia, tum in morbis avertendis, tum expugnandis, aliis pretiosis, raris, arte etiam chymica operose elaboratis arcanis, longe superiora sunt; id quod omnes ingenui &periti in Exemplo sit aqua arte nostra viri ultro confitebuntur. communis. Haec certe pura, omnis etiam materiae salinae vel terreae expers, longe magis quam ullum aliud medicinae universalis meretur nomen, utpote quae in omnibus individuis, omnibus morbosis afflictionibus, tam internis, quam externis, acutis &chronicis, tam incomparabilem affert opem, ut nulla alia medicina huic aequiparari possit. Ipsi fontes calidi &frigidi salutiferi, quos provida &benigna natura nobis sponte largitur, laudatissimam suam quam exserunt in morbis, praesertim chronicis, debellandis efficaciam, humoris aquei bonitati, subtilitati &largiori huius potui potissimum debent.