Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 639
Unproofread scanNot analysed yet
Neque minus sapo Venetus solutus egregie pro clysteribus inservit, tum maxime, quando acida, viridis &corrosiva bilis tenellorum adhuc lactantium infantum intestina gravius exagitat. Quando vero fortiori stimulo opus est, tutius emetica, quam drastica &acriora cathartica clysteribus commiscentur, eamque ob caussam Derebeque in observatt. vinum emeticum clysmatibus in hydrope &apoplexia indendum commendat. XX. Roborantes clysteres virtute sua non modo intestinis, Vel roboransed &aliis partibus atonia laborantibus dicata sunt, &ob id va-ter. ria etiam recipiunt. Quum quidem tunicae intestinorum languentes roborandae, carminativa sic dicta ex usu sunt, quae flatus discutiunt &recrementorum evacuationem secundant, &ex his maxime semina quatuor carminativa majora ¶ta In gravioribus capitis ex ipsis olea, baccae lauri &juniperi morbis, ut apoplexia, paralvsi, affectibus soporosis, auditus &visus debilitate, utiliter herba rutae, majoranae, rorismarini, saturejae thymi, salviae, flores lavendulae, spicae adjiciuntur. Vbi passiones ex uteri vitio, maximeque ejus atonia oriundae, affligunt, ob peculiarem &specificam quasi facultatem cum fructu adhibentur herbae pulegii, artemisiae, matricariae, sabinae, menthae, flores cheiri, calendulae, radices aristolochiae, nec non myrrha &galbanum, &ex his concinnati clysteres crebrius injecti in restituendo mensium fluxu &expellendis molis eximia pollent efficacia. §. XXI.