Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 640
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quoque experientia edoctus in chronieis ex suc varii geno corum impuritate, viscerum prava constitutione, infarctu rishumorumque stagnatione, affectibus, praesertim cachexia, scorbuto, malo hypochondriaco, mensium vel haemorrhoidum Gggg 2 BOogl Dis dum suppressione, maximi facere soleo clysteres, quibus admixta amara &balsamica, cujus generis sunt trifolium fibrinum, summitates centaurii minoris, carduus benedictus, radix gentianae; scolopendrium, rhabarbarum, essentia rhabarbari, elixir proprietatis, essentia fuliginis alcalisata spiritus cornu cervi &massa pilularum balsamicarum. Et solo ejusmodi clysterum usu; desperatos se ad fanitatem reduxisse hypochondriacos testatur Hercules Suxonia lib. I. prax. cap. 16. Neque minus roborantia apprime proficua clysmata confici possunt ex vino, quibus etiam ubi vires admodum languidae nec corpus nimis sensibile, addi potest balsamum nostrum vitae dictum. Hinc in Actis Anglic. pag. 598. mentio injicitur clysteris ex vino Flispanico, pipere &vitello ovi, egregiae virtutis, quod tota nocte retentum, viseera calefaciat &aliquot horis post sudorem moveat. Quin tam conspicua elysmatum ad corroborandum universs nervorum systema est virtus, ut ipsos febriles in intermit tibus insultus compescant. Etenim Helvetius in peculiari tractatu, de methodo febres fine interno medicamentorum usu curandi, perhibet; febres sola clysterum injectione ex decocto corticis chinae cum aqua, vel etiam addito tantillo vini, optime posse perfanari, id quod etiam Albrecht, in Misc. nat. cur. Dec. III. An. HI. obs. 127. quinque confirmat exemplis. Et Aegyptii in quartana pro secreto habent clysterem ex decocti majoranae libra una &tribus olei laurini unciis, uti auctor est Alpinus de Medic. method. pag. 189. addens: hoc clystere, &in meipso olim quartana vexato summa cum utilitate usus sum, &nonnullos tribus splummodo hisce clysteribus usos, sanatos fuisse, vidi. §. XXII. Supersunt denique clysteres sedantes, doloribus complacandis &spasmis solvendis inservientes. Horum in numero sunt clysteres ex meris oleis, pinguedine animantium &buryro insulso conflati, qui, ubi tunicae coli a vehementi spasmo byGoogle spasmo obsidentur, ut ipsius cavum angustetur, flatus retineantur &dira oboriantur tormina, uti obvium est in colica convulsiva spasmodica, praesertim haemorrhoidali &quae ab inhaerente acri caustica a superficie corporis repulsa materia suscitatur, laudatissimae sunt virtutis.