Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 642
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter ea autem quae in superioribus de enematum in variis morbis utilitate passim inserui, tenendum adhuc, quod in genere quam maxime conducant his, quibus venter aegrius descendit &stomachus imbecillis medicamenta ad subducendum efficacia sustinere nequit. Pariter in febribus continuis &exanthematicis praestat semper clysteribus &venaesectione, si opus est, cur tionem auspicari, &sub eadem etiam si alvus clausa, clysteribus insistendum. Christianus quoque Langius in Misc, natur. curios. omnibus vulneratis serio commendat clysmatum usum, ne alvi suppressio inflammationes vel sanguinis stagnationes augeat, Possunt etiam clysteres aliis adhuc quam quorum meminimus usibus, pro varia morbi eiusque causae conditione, adaptari, quo inprimis referendi illi, qui in diarrhoeis, dysenteriis &intestinorum erosione, tam ad acrem humorem contemperandum, quam exesas partes consolidandas summo injiciuntur cum fructu, conficienda ex decocto pedum vitulinorum, vitello ovi, sevo hircino, bolo Armena, tragacantha, succo cancrorum fluviatilium, spermate ceti, balsamo de Copaiva &sulphuris terebinthinato, §. XXIV, Et licet clysteres efficacia sua proxime afficiant intestina &in substantia &materia crassorum limites non transcendant; nihilominus tamen eorum virtus, non modo ex intestinis nis, tanquam partibus nervosis &quae cum reliquis nervosis corporis partibus exquisitum consensum alunt, ad alias &re motas etiam propagatur, sed &ipsi sanguini ac lymphae insinuatur. Prius ex eo patescit, quod clysmata, si nimis acria, teste Avicenna can, med. lib. I. Sect. IV cep. 17.