Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 643
Unproofread scanNot analysed yet
febrem accendant, emeticis imbuta vomitum moveant &dolores vel in suprema corporis regione complacent; posterius vero nutriens, confortans &stupefaciens eorundem facultas testatum facit, &quod, ut quidem fidem faciunt Act. Angl. pag. 598. spiritus vini per inferius os iniectus, longe magis inebriet &infatuet, ac si eadem mensura per oesophagum ingurgitetur. Potissimum tamen conspicuus est clysterum in intestinis tenuibus doloribus &spasticis constrictionibus laborantibus effectus, hanc maxime ob causam, quod illud crassorum amplissimum colon tenuia cingat iisdemque ubique sit circumvolutum, eaque propter infusum eidem emolliens &paregoricum clysma, blando tepore suo, contigua tenuia simul afficiat, &penetrante per tunicarum poros vapore, iisdem facultatem insinuet, haud secus ac vesica decocto emolliente repleta extrinsecus apposita, in magnis internarum partium doloribus, spasmis &inflammationibus levamen affert praestantissimum. XXV. Vt autem saluberrimus clysterum effectus eo certius obtineatur, utique in eorum, haud secus quam in aliorum sanitatis praesidiorum usu, circumspectio adhibenda &necessariae quaedam cautiones tenendae. Nimirum sunt quidam adeo sensibilis naturae, ut intestina clysteres plane ferre nequeant, &ipse viderim, colicos aliosque dolores eo magis increvisse, quo plura clysmata iniecta, qui postea solo interno convenienti laxante eximie levati. Et sicuti in his clysterum iniectio non urgenda; ita etiam acres non statim applicandi, quando alvi excrementa diutius retenta, ne plus trahant ad infarcta intestina &obstructionem obfirment, sed poti644 SECT. II. CAP. X. DE BALNEOR PEDIVV. ET CLYST. VSVMEDIEO. potius praemittenda his enemata, quae laxant, lubricant. stercora emolliunt &evacuationi viam pandunt, uti perite monet Mercatus l. I. pag. 64. Post pastum quoque clysterum usus intempestivus minusque proficuus, eo quod ciborum concoctionem atque digestionem interturbat; chyli elaborationem &extractionem impedit ac nimis celerem ingestorum evacuationem proritat.