Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 644
Unproofread scanNot analysed yet
XXVI. Neque etiam alvum crebro nimis &jugiter clysteribus solicitare expedit; tum quia virtutem intestinorum expultricem sequiorem reddunt, ac ut natura iis assuefacta officii spontaneae excretionis obliviscatur faciunt, tum etiam, quod subita &repetita crebrius liquoris clysmatici vel nimis calidi, vel perfrigerati infusione, ordinata illa &naturalis fibrarum intestinanum tensio laedatur &inordinati motus provocentur, ac quum nullum enema applicari possit, quocum non simul flatus intrudatur, flatuum metuendus sit proventus. Praeterea quia intestina etiam crassa partes sunt admodum nervosae, omnia quae nervis sunt inimica, frigida scilicet, acida, austera, drastica virulenta &salia acriora, opiata, narcotica, item adstringentia, penitus ex clysteribus debent excludi, ne motus intestinorum peristalticus inde laedatur, vel destruatur, quo salvo, ciborum digestio cum saluberrimis secretionibus &excretionibus ex voto succedit, quo destructo, intestina spasmis, flatibus &fecibus multis cum molestiis obsidentur. Quibus denique addi etiam merentur praeclara Celsi I. c. monita servunda, inquientis, illa sunt, ne ducatur ulla cruditatesubstante; ne in corpore infirmo, diuque in adversa valetudine exhausto; neve in eo, cui satis alvus reddit quotidie, quive eam