Latin
TVRBITO SOLIDORVM ET PLYIDORIM MECHANIMO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 70
Unproofread scanNot analysed yet
XXIV. lleon sicuti intestinorum est tenuissimum &sensationis exquisitissimae; ita hoc modo praeter naturam affectum, non solum atrocissima circa umbilicum tormina, sed etiam deiectiones crebras &copiosas parit, ut in colica cum diarrhea iuncta, sive biliosa, aut ubi drasticum purgans fuerit Vehemens quoque strictura spastica, assumtum, contingit. quum occupat inferius orificium ventriculi eiusque motum subvertit, vomitus vel conatus ad vomendum emergit; quando vero ambo orificia, sinistrum &dextrum obserantur, ipse ventriculus flatibus turget &mirum distenditur, unde in hystericis &hypochondriacis truculenta saepe pathemata. Nonnunquam etiam clauso adhuc pyloro, stomachus superius laxatur, &patefacto exitu, ipsi flatus ingenti copia &cum impetu e faucibus erumpunt &ructus fiunt. XXV. Et quia totum systema vasorum biliariorum, quae in hepate &extra illud discurrunt, &motu idemtidem peristaltico, quem nonnulli recentiorum oscillatorium dicere malunt, biliosum succum demum ad duodenum trudunt, spasmis pariter ex facili patet, ob tunicas, quibus canales biliares instructi sunt musculares &nerveas, fit, ut pro diversitate stricturae in vasa haec cadentis, variae affectiones morbosae resultent. Nam orificio ductus choledochi constipato, ut saepe accidit ab ira retenta, nec non in cardialgia, in vomitu, vel ab assumto purgante aut veneno, bilis motu etiam inverso peristaltico regurgitat ad lymphae &sanguinis massam, &icteritium cuti inducit colorem, simul quoque crasin temperatam &benignam sanguinis &humorum