Latin
TVRRATO SOLDORVM ET FLVIDORVM NECHANISMO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 71
Unproofread scanNot analysed yet
TVRRATO SOLDORVM ET FLVIDORVM NECHANISMO. rum corrumpit ac destruit. Ductus cystici &hepatici, quando ob bilem nimis acrem redditam, vel modo dictas caussas, arctius adducuntur, ipsa bilis ingenti in copia amandatur ad duodenum, &sedes vel vomitiones admodum biliosas efficit, ipsumque cholericum saepe parit morbum. Detenta vero in duodeni cavo bilis tam copiosa &vitiosa, cum aliis corruptis ibi stabulantibus male coctis succis facile in corruptionem abit, &gravium symptomatum atque inflammationum fomitem praebet. §. XXVI. Idem de systemate ductuum, qui urinam vehunt, 4) In urinariis viis. tenendum. Hi enim quum non minus peristaltico, hoc est, reciproco systoles ac diastoles motu gaudeant, intensiori facta per spasmum systole earum, &quidem ubi uretheres renibus implantantur, urinae fluxus plane intercipitur, ac retentus salsus latex non modo renale conceptaculum valde distendit, sed &ad sanguinis massam redit, ut, si diutius perstiterit malum, gravis ad suffocationem usque anhelitus, vel etiam tumor hydropicus, aut convulsiva quaedam affectio, quin non raro mors, ingruant. Clausura uretherum ad ingressum in vesicam, quacunque etiam ex caussa, pelvi iugiter stillans appensos uretheres contingente, urina e cum saevissimo dolore mirum expandit, ut instar farciminis diducti post mortem appareant. Quando vero spasmus ad vesicae sphincterem vergit, urina non redditur, sed vesicam Vrethra demum a graviori strictura implet ac ampliat. compressa, mictum difficilem cum ardore &dolore, sive stranguriam, conciliat. XXVII. Vti vero excretoria, sic quoque secretoria corporis In secretoriis organa, detrimentosus spasmus nonnunquam tangit, adorganis. misso inprimis externo frigore, vel perpesso graviori terrore. Sic dictus mammarum lactiferi eidem crebrius obnoxii sunt, ut non solum secretio lactei liquoris in glandulosa mammarum substantia impediatur, sed etiam inde tumores, in abscessus &ulcera desinentes, contrahantur. Faucium &palati glandulosa compages, ex qua continuo lymphaticus &salivalis succus stillat, ubi arctius stringitur, quod non tantum in aestu praeternaturali, sed etiam febrium accessione, nec non in aliis affectibus internis spasmodicis contingit, fauces arescunt &sitis accenditur.