Latin
SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 90
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM tes, quo motum, robur ac sensum accipiant, defertur, ideo ob hunc nervum diffusissimum maxima fit partium inter se &cum capite consensio atque motuum communicatio. Quia vero ut omnium, sic etiam horum nervorum, descriptionem nemo accuratius &excellentius persequutus est ipso Vieussen; nolumus eam repetere, sed ingenuum lectorem ad huius Nevrographiam pro perspicienda &intelligenda varia nervorum distributione, remittimus. Nobis vero iam satis erit ostendere, quomodo per hos dictos nervos partes inter se consentiant, &urius laesio in alias transmigret, variaque symptomata inde progenerentur. VII. Vt autem haec omnia, quomodo peragantur, &qua ratione praeter naturam affecti nervi tantas mutationes, etiam non sine exitio &periculo vitae ac sanitatis efficiant, intelligi possint: neutiquam nobis opus est, in subsidium principium quoddam incorporeum, singulari sensu ¬itia rerum, quae corpori insunt &in eo fiunt, instructum, vocare, quia eiusmodi principio ad vitale negotium plane non indigemus, utpote quum non sensus, sed motus tantum, ad producenda symptomata morbosa satis sit. Neque disputare hic nostri instituti erit, quod &quale liquidum in nervis vehatur, &quomodo eius motus a caussis morbificis praeter naturam afficiatur, sed suffecerit saltem nosse, omnes motus vitales. cum secretionibus &excretionibus, naturales, placidos &ordinatos esse, si in nervorum ac membranarum systemate omnia tranquilla &pacata sunt: id est, si nullam vim patiuntur, neque ulla, quaecunque etiam fuerit, violenta motio ipsis inducitur. In genere enim haec regula perpetuo ac probe, in rationali morborum explicatione, observanda est: nullam vim vel motum tolerare posse nervos, &quae ex iis prodeunt partes membranosas. Simul ac enim hae a caussa quadam vehementer commoventur, concutiuntur, vel distenduntur, aut comprimuntur, lancinantur, Dized by Google Dic PARTmnI unrulun acciputi, desm,/ haxima sit panm u Lonuum conumin n nerronn, elost us pesegunm eif ed ingemiun kum icienus &nelgm nus. olis uns. s denpe sim 5 di gets alia ignts8 iun? insse7ορ volk.