Latin
CIN RATIM ET NGIELITIM CVM VENTRICVIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 92
Unproofread scanNot analysed yet
CIN RATIM ET NGIELITIM CVM VENTRICVIO. tur, punguntur &trahuntur, protinus ratione sensus dolor, ratione motus contractio, crispatura, strictura &partium vicinarum, praesertim vasorum, compressio praesto est: unde magnae in circuitu sanguinis &humorum aequabili turbae atque anomaliae exoriuntur. VIII. Sola perversa &minus rationalis cogitatio &impressio, quae sub animi quodam impetu fit, quae &directe &proxime nervosas invadit partes ingentes turbas in tota oeconomia motuum vitalium &animalium excitat. Sciendum autem est, vim perversae cogitationis &impressionis nihil quidem corporei esse; attamen, simulac influit in corpus &nervosas partes praeter naturam exagitat, meros effectus corporeos, videlicet vel partium vehementem stricturam, contractionem, aut earum resolutionem, laxitatem &flacciditatem producit. Quare etiam ea remedia, quae spasmodice contractos nervos molliunt, leniunt &efferos motus sedant, perquam feliciter acerbis illis symptomatibus, quae animi impetuosior quidam motus concitat, opponuntur. Eum vero in finem haec adduximus, ut addiscamus, ab animi motu, ceu ideali atque incorporeo tantum actu, universum genus nervorum ita affici &commoveri posse, ut omnium partium munera inde labem contrahant &periclitentur, IX. Deinceps quanta laesio &pernicies toti corpori accedat ex gravi percussione capitis &cerebri, ac principii nervorum inde facta sola commotione, salva partium internarum textura, sensuum abolitio cum corporis lapsu in terram, nausea, vomitus, omnium virium simul &semel facta convulsio, satis abundeque declarant. Et quod magis mirandum est, sola commotione corporis &capitis externain sano homine, confestim acerba symptomata produci possunt, cuius rei exemplum navigationis insueti praebent, quos navi 92 SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM navi maris fluctibus iactata, vel in gyrum circumacta, verpaltigo, nausea, enormis vomitio cum summa anxietate, lor faciei, virium languor, appetitus prostratio, satis misere excruciare solent, quae morborum aerumnae vix ullam aliam agnoscunt caussam, quam quod nervorum in capite principium insolito motu agitetur &commoveatur.