Latin
ii
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 ii
Unproofread scanNot analysed yet
DEO TRIVNI OMNIPOTENTI RERUM SALUBRIUM CONDITORI BENIGNISSIMO VITAE AC SALUTIS NOSTRAE INSTAURATORI SAPENTISSIMO SALUTARIS SCIENTIAE DOCTORI OMNISQUE MEDICATIONIS AUSPICI SACRUM NEC NON INGENUAE POSTERITATI MEDICAE DICATUM ESTO HOC OPUS. QUamvis complures eaeque nobilissimae ac utilissimae scientiae ad ornandum &perficiendum Medicum scitu sint necessariae; nihil tamen est, quod ad scopum medicum obtinendum propius pertineat &cui cetera omnia adeo serviant, quam ipsa praxis rationalis clinica. Potissimum svero hoc &princeps studii medici caput quam utile &necessarium, tam parum ab omni usque eo tempore excultum &ad perfectionem laudabili conatu perductum conspicitur. Possidemus certe egregios &multis experimentis ac inventis anatomicis physico-mechanicis, botanicis, chymicis &physiologicis refertos plures libros; sed de ejusmodi scriptis, quae pluribus praxin rationalem, specialissimam, individualem &clinicam solide doceant ac perpetuae veritatis de hac praecepta tradant, minus, si eloqui licet quod verum est, gloriari possumus. Nolo equidem Recentiorum SENNERTI, merita laude Veterum &WILLISII, SYDENHAMII, SYLVII, RIVERII,