Latin
iv
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 iv
Unproofread scanNot analysed yet
PLATERI, MORTONIS, CRAANII, BONTEKOE, ETTMVLLERI, WALDSCHMIDII, DOLAEI, WEDELII practicos defraudare egregios labores: verum quam multa adhuc in iisdem circa adaequatas causas, morborum &symptomatum genealogiam, remediorum quoque vires &genuinum usum in variis casibus deficiant, ii demum, qui in artis exercitio versantur &prolata theoremata ad resolvendas morborum historias aut consilia inde capienda applicare volunt, rectius intelligunt. Deinceps neminem in medici argumenti scriptis vel mediocriter versatum latet, quam dissidentes, inter Medicos haud exigui etiam nominis, circa moborum aetiologiam &pathologica fundamenta, quae tamen basin verae therapiae constituunt regnent opiniones. Quot sunt &ante aliquot lustra fuerunt amplissimae famae Medici, qui applaudentibus multis ex acido &viscido, acido, bile &pituita morborum duxerunt primordia? Quot porro innotuerunt, qui ex varit generis salibus acribus, acidis, ponticis &humorum multifaria intemperie, materiales oumium fere morborum derivarunt causas &ad easdem removendas &remedia &medendi methodum direxerunt? Alii Cartesiana &corpusculari philosophia maxime imbuti, diversum &peregrinum aethetem, specifica &morbifica fermenta, turbatam sanguinis &humorum crasin atque texturam &varias materiae peccantis peregrinas &heterogeneas, ratione figurae &magnitudinis qualitates, ad evolvendas morborum causas in partes vocarunt. Nonnulli contra repudiatis excessivis salinis qualitaribus &potentiis, ex sola sanguinis &humorum nimin abundantia, spissitudine &excretionum defectu pathologicam doctrinam eruere &statuminare sategerunt. Vt discrepantes mirum Medicorum sententias, de causa &principio motuum &mutationum, quae in corpore humano subinde contingunt, praeteream.