Latin
MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 x
Unproofread scanNot analysed yet
Nam profecto ego quidem asseverare plane non dubito: ob ignorantiam, quae olim regnavit &adhuc apud plurimos regnat structurae corporis humani &principiorum mechanicorum, praesertim doctrinae illius de motibus, ejus causis, legibus &effectibus in rerum natura, &ex defectu sufficientium observationum practicarum, artem nostram non meliora potuisse capere incrementa, sed omnium dissensionum, opinionum atque errorum causam atque originem inde merito esse perendam. Quare etiam cum illis nunquam facere possum, vel potero, qui ad explicandas res medicas, novum quasi systema condituri, plane incongrua quaedam &inaudita principia, vel sola prorsus nomina nihil significantia, ut naturae rationalis sensus, instinctus, conamina, molimina, pro veris &formalibus morborum causis venditant, omnes praeternaturales &morbosos motus in se &sua natura ratione intentionis bonos &salutares censent, &omnium quoque ac singulorum motuum &diversarum mutationum in corpore humano causam efficientem directricem, non tam physicum ex pura necessitate agens, sed morale, intentionale, rationale, pro arbitrio suo cuncta administrans principium, constituunt; eo quod admisso moraliter &intentionaliter, quandoque cum ratione, quandoque erronee, ad certum finem agente motus principio, uno quasi ictu omne quod certum, quod demonstrative verum in rebus medicis, practicis potissimum, penitus concidit atque exspirat.