Latin
MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xi
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si enim rebus physico-mechanicis corporeis, quae necessario, non pro arbitro aliter atque aliter agunt, quo praecipue elementa, alimenta, medicamenta, immo partes solidae &fluidae corporis nostri pertinent, potentiam &efficaciam movendi &mutationes efficiendi in motibus vitalibus &naturalibus denegare, &causis moralibus atque arbitrariis, quae captui humano non obviae, nec in potestate Medici sunt, eandem tribuere velimus: nihii certi, nihil demonstrativi de rebus quae ad vitam faciunt &morbos inferunt, nihil quoque solidi &firmi de remediorum effectu atque operatione, proferre &determinare poterit Medicus. Ne dicam suppositas ejusmodi metaphysicas theorias, tironum ignaviam &ignorantiam in rebus physicis, utpote inertibus per se &superiori principio agenti subjectis, mechanicis quoque &anatomicis, mirum fovere ac promovere. Quamvis vero non is sim, qui penitus neget, esse animae spiritualis potentiam, regimen &influxum, admodum tamen limitatum, quasdam ex solidis partibus, praesertim externas, ad motum excitandi, &fluidum quod immediate movet artus subtilissimum quodammodo dirigendi, licet etiam probe gnarus sim, principii sensitivi vim imaginativam magnas turbas in motibus naturalibus efficere posse: his tamen minime induci possum, ut a particulari ad universale concludam &credam, omnes motus vitales, systolen nempe &diastolen solidorum, fluidorum progressum, atque motus secretorios &excretorios ab iisdem causis semper dirigi.