Latin
MANNO, MICHAELIS, LVDOVICI, WILLISIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xii
Unproofread scanNot analysed yet
Quin potius firmum semper erit manebitque, res corporeas quae ab extra intra corpus operantur, regulis &legibus motuum &effectibus necessariis, pro dispositione causarum in corpore humano, non secus ac in macrocosmo, esse subjectas, adeo, ut positis certis ad agendum requisitis in corpore nostro causis, certi semper ex necessitate, non absoluta, sed hypothetica, &indeclinabiles proveniant effectus. Nihil enim in corpore humano contingit, quod non certas suas, adaequatas &sufficientes habeat causas. Et licet has veras invenire atque eruere res non adeo facilis sit, neque omnibus expedienda de felici tamen pervestigatione &progressu scientiae causarum non dupitandum vel desperandum, modo longiore observatione &profundiore meditatione artem nostram tractet quisque pro viribus, &physico-mechanica paullo subtilioris indaginis principia, diversas quoque motuum leges, in universa rerum natura inquirat &ad corpus humanum paullo solicitius applicare discat. Quum vero morborum historia omnis fere pathologiae, prognoseos, therapiae &intimioris virium quae insunt medicamentis notitiae sit basis seu fundamentum; ad provehenda feliciter praxeos clinicae incrementa nihil utique magis erit necessarium ac utile, quam ut Medici diligentes &attenti sint in consignandis observationibus practicis &morborum historiis, quae quo pleniores sunt, nullis plane omissis circumstantiis, eo majorem usum atque utilitatem in ratiocinando praebent.