Latin
SECTIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xix
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT I. VERAE THERAPIAE MEDICAE NA TVRA ET FVNDAMENTIS IN GENERE. Vum solidae, hoc est, demonstrativae, therapiae medicae prircipia &fundamenta, a quibus certa &tuta medendi methodus potissimum pendet, tradere, jam constitutum sit: non incongiuum fore duxi, si prius paucissimis attingerem, uam arcta &quam amica inter scientiam physiologicam, pathologicam ipsamque therapiam intercedat connexio; quo tam necessarius praecipuarum artis medicae partium nexus eo clarius innotescat. Nimirum physiologia motuum vitalium, qui corruptibilem nostram machinam a praesentaneo interitu vindicant, &motibus, tam progressivis, quam intestinis, nec non secretoriis &excretoriis, absclvuntur, ac universi partium corporis functiones secundum naturam efficiunt &moderantur, indolem, causas atque effectus perquam clare &perspicue explicat. Pathologia vero ea est scientia, quae motus hos vitae inservientes praeter naturam turbatos, &inde pullulantes dibzy G Google.