Latin
SECTIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xx
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. I. DE VBRAE THERAPIAE MEDICAE NATVRA tes actionum laesiones, proponit, earumque indolem, nec non multiplices a quibus dependent causas, accurate &solide indagat atque scrutatur. Et therapia denique est prudentia, corruptos &inversos vitales motus, functiones ipsius corporis diversimode laedentes, per congrua remedia, debito tempore &accommodata methodo, in integrum restituendi &amissam sanitatem revocandi. Ex quo utique conficitur, nullam solidam &veram therapiam medicam doceri, vel addisci posse, nisi verae &rationalis physiologiae ac pathologiae praecepta prius cognita fuerint atque perspecta. Sane, nemo unquam firmis rationibus mortis &morborum causas demonstrare poterit, quam qui vitae ac sanitatis naturam &fontem exacte intellexerit. Neque etiam ullus medentum solide &rationi congruenter declarabit, quibus auxiliis &qua methodo, morbosi praeternaturales motus, qui sanitatem labefactant &machinae nostrae perniciem intentant, in ordinem redigendi sint; nisi ante mortis &morborum causas atque effectus intime perspexerit. Posteaquam igitur in primo medicinae rationalis systematicae tomo philosophiam corporis sani &integri; in secundo philosophiam corporis aegroti, sive pathologiam, plenius pertractavi: succedit jam tertius, qui solida praecepta &fundamenta artis therapevticae tradet, quae luculenter quemvis edocebunt, non perfunctorie, palliative &ambigue, sed cum ratione, certa &explorata convictione, quin etiam indubia successus spe, morborum curationes moliendas esse &suscipiendas. Asserui vero therapiam esse prudentiam, per quam habitum cum recta ratione effectivum, sive practicum, intelligo: &rectam hanc medendi rationem, in acri &firmo medici judicio consistere, persuasissimus sum; adeo ut, quo magis is ipse subacta &praesenti judicandi facultate polleat, eo feliciorem illum habendum esse existimem. Nunquam enim properato, temere aut inconsiderate is, qui salutari arte fessos levare nititur, agere, sed diu meditando, solicite inquirendo &studiose deliberando, ex claris &jam cognitis principiis judicare &demonstrare debet, quare in hoc vel illo morbo, quaedam remedia, ex fonte chirurgico,