Latin
SECT. I. CAP. I. DE VERAE THERAPIAE MEDICAE NATVRA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxii
Unproofread scanNot analysed yet
SECT. I. CAP. I. DE VERAE THERAPIAE MEDICAE NATVRA ac eerivare queat. Tum ordo &series causarum, quae functiones praeter consuetam naturae normam immutant, &morbif cae dicuntur, quae multiplicis sunt generis, earumque ratio &nodus operandi, studiose rimanda &penitius animo concipienda sunt: quod fusius jam &luculenter satis in secundo hujus operis tomo excussi. Praeterea eximium judicii medici argumentum suggerit contemplatio natuiae motuum vitiosorum, certis morbis solennium, quinam videlicet horum ad corporis conservationem, &quinam ad ejus destructionem, sive mortem tendunt, ex qua postea veracem &firmam praedictionem de exitu morbi, tum ratione salutis &mortis, tum longinquitatis &brevitatis, nec non solutionis &discessus, summa cum prudentia depromere medentis est. Porro mechanica remediorum operandi ratio, quae aut circa materiae, quae morbum facit, vel correctionem, vel evacuationem, aut etiam motuum vitia emendanda versatur, tam a priori, elementis nempe &principiis quibus agunt, quam a posteriori, per idemtidem confirmatam experientiam, mente comprehendi &explorata esse debet. Non minus etiam illi, qui morbis medelam afferre tentat, summo eo annitendum est studio, ut animo complectatur firmiterque teneat accommodatam componendis &in pristinum ordinem reducendis morbosis motibus methodum, nec non, quod praecipuum est, solidas medendi, tam rationi congruas, quam crebrioribus experimentis comprobatas, leges. Succedunt tandem observationes &cautiones, in omnis generis remediorum usu provide adhibendae &applicandae, quas altius animo infixas, memoria custodire debet is, qui cum ratione &exoptato successu in artis, quae mortalium saluti praeest, exercitio versari gestit. Haec sunt solida illa &firma fundamenta, quibus omne therapevticum judicium superstruendum est: jam unumquodvis corum seorsim curatius enucleabo &uberius illustrabo. CAP. nctiobifca endi opeIUUll 1Or. itiot, ei tun net retam SECT. I. CAP. II. DE HISTORIIS MORBORVM RECTE &c.