Latin
ET FVNDAMENTIS IN GENERE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxi
Unproofread scanNot analysed yet
ET FVNDAMENTIS IN GENERE. gico, pharmacevtico, aut etiam diaetetico, depromta, juvent, adeoque praescribenda: &vicissim, cur alia noceant &a curatione plane excludenda sint. Neque salubria &insalubria in sanandis morbis tantum nosse sufficit, sed medicus perspicaci etiam judicio determinare debet, quo tempore, quo ordine, quo loco, quocum regimine &qua mensura, seu dosi, pro corporis aegrotantis, morbi &symptomatum conditione, medicamina offerenda, nec non, quibus de causis &quem in finem, haec vel illa, potissimum in usum vocanda sint. Tandem exigitur etiam a medente, ut de morbi decursu atque eventu, nec non remediorum effectu, certum judicium &verax praesagium interponere possit, quo certe ad famam, existimationem &celebritatem consequendam nihil magis facit. Quum autem ad rectum in therapevticis judicium stabiliendum, plura, quae accurate prius tenenda sunt, pertineant, eo quod judicium hoc actus voluntatis est, &jamjam eorum, de quibus sententia ferenda, exquisitam notitiam supponit: rerum in hoc tomo dicendarum ordo utique exigere videtur, ut de iis, quae ad judicium therapevticum exacte formandum scitu &cognitu valde sunt necessaria, ante agamus, quam ad ipsam specialem morborum considerationem eorumque medelam descendamus. Videlicet primum &potissimum therapevticae veritatis ipsiusque judicii medici fundamentum est, perfecta &omnibus numeris absoluta aegrotantis &morbi historia, quippe quae, praeterita &praesentia, omniaque quae affligunt, fideliter, perspicue &ordinatim enumerat; quo ex iisdem futura certo dijudicari possint. Alterum est exquisita notitia mechanismi corporis, tum sani, tum aegrotantis, sive cognitio effectuum, legum &genii motuum in genere, non solum qui vitae ministrant, sed etiam qui morbos excludunt, secundum quae iidem jugiter &nunquam non operationes suas edunt. Deinde palmarium quoddam momentum conficit consideratio communicationis motuum in machina nostra praeternaturalium, qualis nimirum &quanta cum his, vel illis partibus sit; quo medicus claras &perspicuas syn ptomatum rationes, quae vulgo consensui partium tribuuntur, inde desumere