Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxv
Unproofread scanNot analysed yet
8 SECT. I. CAP. II. DE HISTORIIS MORBORVM RECTE CONSIGNANDIS frustra molitur, minimaque sunt saepius magnarum rerum initia, &minima quoque al notitiam grandium nos ducunt. Eandem quoque sententiam exemplo illustrat, hunc in sensum pergens: flatus pedendo emissi judicantur motus viles &nullius ad curationem momenti, &tamen, si in dysenteria flatus, qui prius non aderant, per inferiora exire incipiunt, brevi sanitatem promittunt, ut nos aliquoties observavimus. Proinde quisque qui therapiae medicae manum admovere tentat, totus in eo esse debet, ut plenas &perfectas, nec fictitiis circumstantiis corruptas observationes, condat &undiquaque colligat. Quia vero rariores eae deprehenduntur in monumentis tum veterum, tum recentiorum medicorum: vehementer certe optandum foret, ut quivis adcultiorem in arte salutari eruditionem adspirans, hominumque sanitati fideliter invigilans medicus, casus in artis exercitio occurrentes, praesertim notabiliores, plenissime consignare, atque hoc pacto indefesso studio artis medicae incrementum promovere anniteretur. Ad integram vero historiam de morbis contexendam, non solum requiruntur circumstantiae, quae corporis aegrotantis naturam &constitutionem intime patefaciunt, ac morbi genium &indolem exhibent, sed etiam ea, quae vires &effectus produnt remediorum phoenomena, annotanda. Subjecti quod patitur accuratior cognitio, quantum conferat ad rationem, inprimis symptomatum, in eodem morbo non raro mire dissidentium, in diversis subjectis detegendam ac medendi methodum inveniendam, res tam clara est, quam quae clarisima. Etenim pro differenta corporum indole ac conditione, idem morbus, ab eadem causa productus, diversis plane symptomatibus incedit. Quemadmodum enim idem alimentum, idem purgans, vel emeticum, vel aliud quodvis heroicum remedium, idem quoque venenum, longe alios diversissimosque effectus pro differente corporum indole edit: ita etiam morbificae causae, ejusdem indolis, plane multis modis, dissidentem morbi faciem, ratione symptomatum, ratione periculi &salutis, in aliis atque aliis subjectis exhibent. Necessarium igitur est, ut in condenda perfecta morbi cujusdam historia, mentio inprimis injiciatur aetatis, sexus, structurae itius, den ger alisittili.