Latin
CAPVT II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 xxvi
Unproofread scanNot analysed yet
aipit ple aio detis idculaniub a1t, ctoit retllnol nall lull dilist, rae partium solidarum, sive habitus corporis, &virium, nec non haereditariae ad hunc vel illum morbum dispositionis. Et sane aetatis, tam ad morbi genium perspiciendum, quam ejus curationem legitime adornandam, maximum est momentum &mira diversitas: eo quod procedente eadem, solidorum structura &fluidorum ipsiusque sanguinis crasis atque temperies, adeoque &humorum motus multum immutantur. Scilicet in pueritia insignis fibrarum mollities, remissio, laxus &rarus habitus, cum seri abundantia adest; juvenes autem fibras tensas &strictas obtinent, sanguinemque calidiorem &mobiliorem alunt; &senibus propria est magna solidorum rigiditas &viarum atque canalium angustia, nec non salso-sulphurea humorum dyscrasia.