Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 100
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IV. Nobilis quaedam tenerior &sanguinei corporis femina quinquagenaria, regnante Sirio &instante mensium fluxu, gravi exagitata fuit ira, cum extremorum tremore. Porrexit Medicus paullo post purgantes pilulas, quibus tanta hypercatharsis suscitata, ut intra XXIV. horas plus quam quinquagesies, &postero adhuc die vigesies fere, dejiceret. Fractum inde mirifice corporis robur, artus languerunt, ingruit animi, praesertim erecto corpore. defectio, periit appetitus, somnus turbatus &paene omnis intercidit. Exactis inter haec aliquot diebus, vesperi accessit anxietas summa, cum levi duntaxat horrore &frigore, inquietudo &syncoptica affectio, ut jam animam agere videretur. Subsequuti pulsus ictus celeres, aestus corporis, oris siccitas, &mador corporis, per duodecim horas halans, symptomatum attulit levamen. Habuit postea tantisper melius. Febrilis tamen commotio modo vesperi, modo noctu, jam gravior, jam levior, rediit quotidie, tussi sicca, &ante, &post illam affligente. Aegre tulit fere omnia stomachus, analeptica, salina, balsamicas pilulas, elixiria stomachica, alimenta ipsa, &quamvis suspensa manu datis, sequuta anxietas, aestus, pressio, strictura &ardor ventriculi, nec non tormina ventris. Sic decubuit per mensem, ac interea nihil melius ferre potuit, quam emu siones ex amygdalis dulcibus, semine papaveris albi, aqua florum acaciae, liliorum convallium, tiliae &cerasorum nigrorum, quibus tantillum pulveris bezoardici nitrosi subinde inditum. Potui datum praeterea decoctum avenaceum, nonnunquam in levem emulsionem cum amygdalis redactum. Et ad alvum obstructam solvendam, enema leniens injectum. Elapso autem mense, quodammodo commodius excepit ventriculus medicamenta. Hinc sumsit quandoque decem tantum pilulas ex nostris, quibus alvus cum cuphoria laxata. Exhibitum quoque elixirium nostrum balsamicum, parca igiti ad L parca pariter dosi. Remanserunt nihilominus febriles commotiones, licet mitiores &fine angore. Ad has igitur componendas oblatus ter quotidie hic pulvis: recipe lapidum cancrorum, antimonii diaphoretici, arcani duplicati, corticis chaccarillae, ana drachmam. M. f. Pulvis, dividatur in decem Et ad alvum subducendam usurpatum elipartes aequales. xirium purgans, ex massa pilularum balsamicarum in tenui His demum intra quadraginta dies sensim lixivio soluta. febris sublata, vires cum appetitu &sanitate integra redierunt. Epicrisis.