Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 101
Unproofread scanNot analysed yet
Perniciosum utique fuit molimen, post iram &ingruente mensium fluxu, purgans dare, quia tum jam in motu natura &spasticae in nervosis partibus stricturae adsunt. Neque dubium est, quin sub proritata inde vehementiori purgatione &affluxu succorum impurorum ab ambitu ad interiora, &erosio, &levis inflammatio intestinis fuerit inducta, quibus effectum, ut, nec medicamenta, nec alimenta, sine incommodo, anxietate &aestu suscipere potuerit. Febrilis etiam irregularis insultus, quotidie bis interdum accedens, cum tussi, suscitatus omnino fuit a levi intestinorum inflammatione, sub qua semper stimulus spasmodicus &vitiata occultatur digestio. Haec igitur partium &morbi causae dispositio, nec correctoriam, nec evacuantem, nec roborantem aliam admisit medicinam, quam lenientia &demulcentia. Febri autem, quotidianae typum servanti, accommodatius fuit nihil, quam chaccarillae cortex, eximie roborans, mixtus cum aperientibus salinis, absorbentibus leniterque diaphoreticis. Cujus generis pulveres in quotidiana febre, etiam lenra &quae ex vitio primarum viarum maleque digestorum succorum colluvie oritur, virtutis sunt certe laudatissimae.