Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 13
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocrates quidem exquisitam hanc duodecim horis defervere &septimo paroxysmo finiri, passim asserit, sed tam exactae periodi febres in septentrionalibus nostris humidioribus &frigidioribus regionibus non observantur, &recte hinc perhibet Mercurialis praelect. Bonon. pag. 196. rarissime tertiana exquisito Hippocratis invenitur, neque ego vix vidi, &jam quadraginta anni sunt, quod praexin exercui; id quod ipse etiam asseverare possum. In notha autem, sive spuria, mitiora quidem praesto sunt pathemata, calor non tam ardens, vomitus non ita frequens, urina non adeo flammei coloris, sed diutius extrahitur &vacuo etiam die virium languor, artuum lassitudo cum inappetentia relinquitur. Adhaec segnioris magis naturae homines, sequiorem sexum &qui spongiosioris sunt habitus, auctumn H maxime tempore, infestat. §. VIII. Regularis dein est, vel irregultris, sive anomala &Regalarem confusa. Illa typum servat aequaiem, tam ratione tem &irregus poris invasionis, quam folutionis, longitudinis ac brevita-larem, tis paroxysmi &suetis ceterum incedit symptomatibus. In hac vicissim tempus accessionis inordinatum, mox ante, mox post meridiem, iam circa vesperam, quin mediam noctem, ipse paroxysmus, modo brevior, modo longior, urina remissionis, vel intermissionis tempore, nihil dimittit, sudor vel nimis pareus, vel nimis largus, vacuo etiam die adest &passiones complicantur insolitae, pro naturarum diversitate diversae, ut vel alvi fluxus vel narium haemorrhagiae, velenormes stomachi etiam subversiones, aut graves capitis dolores, mentis alienationes, anxietates cardialgicae summae, artuum dolores ventrisque tormina praesto sint. Et tales irregulares febres quae typum non servant, suns sunt plerumque epidemicae, ex praeternaturali &insolita aestatis vel autumni constitutione provenientes, utplurimum continuae, quales etiam elapso MDCCXXVII. anno per universam fere Germaniam, post intensam atmosphaerae per multos menses siccitatem &caliditatem, populares habuerunt circuitus. IX. Nonnunquam porro simplex, nonnunquam duplex observatur. Simplicis paroxysmi alternis diebus recurrunt duplex autem quotidie accedit, interdum quoque bis, uno die vacuo. Distinguenda tamen duplex a quotidiana, quae accessionis tempora quotidie servat aequalia, quum in illa paroxysmi recursus alternis diebus respondeat.