Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 14
Unproofread scanNot analysed yet
Continua quoque occurrit tertiana, his dignoscenda signis: adoritur cum horrore, anxietate, vomitu, aestu &ingenti languore, nec sequenti die symptomata haec prorsus intermituunt, sed tantum remittunt, pulsuumque manet adhuc frequentia, cum aestu &languente debilitate paroxysmi autem die, praecedente levi externorum refrigeratione, omnia iterum exasperantur &ingravescunt. Et talis febris, si epidemia, durat quandoque per duas vel tres hebdomades antequam in legitimam intermittentem concedat; fit autem crebrius, ut tertiana primum per aliquot dies sit continua &postea in intermittentem bono transeat omine, malo contra, ex intermittente in continuam. XI. Plerumque tam simplices ®ulares, quam duplices &anomalae, sunt epidemicae &ex insolita temporum tempestatumque, aestate inprimis constitutione, proficiscuntur. Endemiae quae audiunt, familiares &quasi propriae sunt certis quibusdam locis, depressioris scilicet situs, uliginosis, SECL. I. CaP. I. De felre tertiena. ginolis, piscinis paludibusque cinctis, culicum &insectorum proventu infestis, ita prorsus, ut incolae rarius annum a febre immunes transigant &advenae crebrius eadem exerceantur ac difficulter ex toto liberentur. XII.