Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 15
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia haec febris tertianae genera mitius primum Tertianae accedunt, repetentibus autem paroxysmis vehementia inmitior accevalescunt, manifesto indicio, inordinatis istis, solidorum dit& fluidorum sub impetu motibus, magis adhuc inquinari magisque intemperatos reddi corporis luccos, qui imminuto intermissionis diebus perspirationis &excretionum successu, peiorem adhuc successive indolem contrahunt. XIII. Singuli paroxysmi, laxata jam cutis compage, ma-Parexysinus dore, vel sudore solvuntur urina die intercalari crassior quomodo solmingitur &nubeculam exhibet, vel plane sedimentum vatur? ponit, quod eo copiosius, quo plus corpus sanguine &succis abundat. Si vero sub declinatione sudor non prodit, urina etiam tenuis &aquosa die vacuo secedit alvique siccitas impensior, uti hypochondriacis maxime solemne. adest, valde affectum esse spasmis a materiae rebelli febrili nervosarum partium systema arguunt. §. XIV. Tertio utplurimum vel quarto paroxysmo ulcu-Febris soluscula circa labia prodeunt &lotium cum ardore quodam tis spentaredditur, tumque symptomata notabiliter mitescunt. Opti- nea. me autem &securissime haec febris a natura vel sola, vel arte adjuta, ex toto solvitur, erumpente bilioso copioso alvi fluxu &auctiori excretionis cuticularis die a febre immuni successu, quod ex magnitudine &vigore pulsus viriumque incremento cognoscitur. Qui tamen epidemicis &anomalis laborant, soluta licet febre, difficilius convalescunt &vires recuperant, ideoque diaeta exactiori indigent. sunt plerumque epidemicae, ex praeternaturali &infolita aestatis vel autumni constitutione provenientes, utplurimum continuae, quales etiam elapio MDCCXXVII. anno per universam fere Germaniam, post intensam atmosphaerae per multos menses siccitatem &caliditatem, populares habuerunt circuitus. Nonnunquam porro simplex, nonnunquam duplex observatur. Simplicis paroxysmi alternis diebus recurrunt, duplex autem quotidie accedit, interdum quoque bis, uno die vacuo.