Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 163
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnullis sine, plurimis ex contagio accidit. Ex illis fuerunt potissimum improbo victui, intemperantiae &compotationibus dediti, iracundia commoti, terrore ex aspectu aegrotantium maxime aut mortuorum perculsi, timentes &horrentes morbum, nec non qui circumeuntibus jam variolis, praesertim in domo quae ipsos tenebat, purgantibus illarum incursum arcere susceperunt. Contagium vero penetrans maxime &efficax fuit, quod ex sanie jam suppurantium pustularum venit, idque non tantum in eadem domo commorantes infecit, sed in alias aedes, quin remotiora etiam loca translatum, pernicialem suam vim in dispositis corporibus exseruit, infestum potissimum personis constitutionis sanguineae, phlegmaticae, pituitosae, spongiosi &mollioris corporis habitus. Sic autem incessit &sic decurrit epidemica haec variola- Symptomata rum lues. Antequam in conspectum prodiret exanthema, antecedenomnes fere conquesti sunt, de dolore dorsi, capitis, lassi-tia eruptiotudine corporis, calore praeternaturali, intercurrente hor- nem beniripilatione, cum pulsu frequenti, appetitus prostratione &gnarum. somno inquieto. In nonnullis infantibus, rarius in adultis, incepit enormibus vomitionibus, quae per aliquot interdum perstiterunt dies. Qui non vomuerunt, continuum tamen persenserunt conatum vomendi, nauseam &anxietates praecordiorum, modo graviores, modo mitiores. In adultis quibusdam &infantibus alvus fluxa, eruptionis temporeiterum consistens; in aliis primum adstricta, &tertio, vel quar to die demum aliquoties sine damno fluens. Frequens etiam multis mingendi stimulus, paucioribus urina, sine damno tamen, per aliquot dies suppressa. Tenelli &lactantes inter zed by GC Dig Secr. I. Cin. VII. De febre variolosi. ter continuos ejulatus, pavoribus in sonno, alvi adstrictione vel profluvio corporis calore &circa finem tertum diei levioribus quandoque epilepticis insultibus fuerunt affecti. Serosis solennis fuit somnolentia, pruritus corporis, ardens &pruriginosus palpebrarum dolor, illacrymatio &sternutatio. Multis compunctorius in dorso &pectore sensus.