Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 164
Unproofread scanNot analysed yet
Pueris circa tertium diem nares saepe sanguinem stillarunt. Ex his etiam primis diebo magnam ascaridum copiam excreverunt nonnulli sine, nonnulli cum periculo Adulti mirum fuerunt impatientes, subinde aliena multa loquuti delirarunt plane; quod tamen sufficienti narium stillicidio mitigatum, insufficienti vero adauctum. Haec pathemata praecesserunt utplurimum benignas, ubi vero peioris indolis suberant, alia adhuc fuerunt praesto. In infantibus clamores intensissimi, nulla requies tremores, extremorum mox frigus, mox intensus calor, cum insueto languore, in pessimis fuerunt. In adultis dolor artuum immanis, nec non lumborum, nephriticum &ischiadicum mentiens, gravis praecordiorum angor, delirium cum diarrhoea, punctorius exquisitus in pectore, vel hypochondrio sensus, tremores, horrores, membrorum incurvatio &contractura. Virium autem a primo statim insultu notabilis prostratio, vertigo, vigilia assidua, sub erecto fitu lipothymiae, pulsus debiiis &frequens, effusus sudor, copiosa urina, salivatio &insolita muci e naribus ejectio, malignam plane prodiderunt indolem, licet interdum nec dolor, nec calor notabilis, nec anxietas, nec sitis adessent. Intra tertium &quartum diem in benignis contigit eruptio. Nox antecedens plerumque gravis exstitit &inquieta, anxietatibus, tremoribus, phantasus, haemorrhagiis, quin nonnumquam epilepticis commotionibus, quidam etiam bis vel ter dejecerunt. Tum comparuerunt primum maculae rubrae magnitudine differentes, quandoque exiles &successive increscentes, quandoque latae, in distinctas postea pustulas coëuntes. Factum id primum in superioribus, postea manized Dis manibus pedibusque copiosissime, tum cruribus pectore ac dorso parcius &in abdomine parcissime. Cum iis in facie effloruerunt simul in faucium &laryngis internis, labiis &lingua, tumque obortus dolor, ardor, pruritus ac tensio harum partium.