Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 175
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quum appetitu redeunte, plus ingererent, quam debile corpus fere posset, nec rigidam &ventosam auram vitarent, factum est, ut in tribus his infantibus passim orirentur dolores &tumores in articulis, junctura praesertim cubiti, in digitis manuum, planMeditis pedum, ipso etiam in collo, cum febre lenta. cus &Chirurgus omnem quidem contulerunt operam, nihilo tamen secius nata inde ulcera ferina, carnem exedentia &ossa cum nigrore corrumpentia, accessit tabes &virium maxima prostratio, ut etiam pueri bini sub initio tertii mensis Puella autem, non adeo malignis ulcerifatis cederent. Ego quippe in consilium vocatus, pro bus affecta, servata. potu suasi emulsionem ex decocto hordei, seminibus cucurbitae &melonum cum saccharo. Sumtus cum hac pulvis noster bezoardicus, crebriori, sed parciori dosi, adjectis quandoque aliquot granis reguli antimonii medicinalis, quandoque nitri. Ad alvum laxandam datus sirupus rosarum solutivus cum extracto rhabarbari &mercurio dulci, omniaquae haec per aliquot hebdomades continuata interius. Exterius vero ulceribus putridis injectum balsamum nostrum vulnerarium, cuius principale ingrediens balsamus sulphuris antimoniatus, cum oleo terebinthinae paratus, idque potissimum, remixtum cum essentia myrrhae, succini &balsamo Peruviano, miram praestitit opem in ulcere quatuor foraminibus in olecrano Tumoribus quoque indolentibus ac duris, quibus hiante. pedes passim obsessi, impositum emplastrum Vigenis de ranis, aucta mercurii portione &admixtis floribus sulphuris. Quibus demum intra aliquot menses ex nortis faucibus erepta puella. Epicrisis. I. Feminae valetudinariae, si uterum gerentes minus aegrotant, infantes edere solent infirmos &potissimum in variolis &morbillis graviter decumbentes, &credibile, confluxisse in embryonem impuros matris succos.