Latin
OBSERVATIO. III
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 178
Unproofread scanNot analysed yet
II. Variolarum morbus in se satis mitis est, si benignos in corpore offendit succos earumque materia non adeo est virulenta; contra ea, quando in corpus incidit impurum &fermentum a prima nativitate contractum malignum, pessimi genii emergunt variolae, licet tum in aliis admodum sint benignae. III. Vbi exanthemata variolosa malignae ex symtomatibus cognoscendae sunt indolis, nunquam iis fidendum, etIta enim sanguiiamsi jam aruerint &lapsae sint pustulae. nis &humorum massam inquinare solent, ut accedente improba victus ratione, perspiratione intercepta &neglecta repetita primae regionis &ipsius sanguinis repurgatione, postea insequantur gravissimi &lethales morbi, apostemata, abscessus in internis partibus, in mesenterio maxime &pulmonibus, cum febre lenta &hectica, in externis vero pessima &foeda ulcera cancrosa, exedentia. IV. Quae autem tum variolas excipere solent mala, non aliter oppugnanda, ac morbi, qui extremae humorum corruptioni debentur. Vnde memini, a peritis Medicis &Chirurgis ejusmodi maligna ulcera inunctione leviori cum hydrargyro, item mercurio dulci cum laxante dato, nec non decoctis temperatis, cum antimonio crudo, fuisse persanata, modo febris absit.