Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 177
Unproofread scanNot analysed yet
Erant enim maxima! ex parte confluentes, septimo vix die, licet febris adesset, comparuerunt, aegre quoque subierunt suppurationem, depressae potius manserunt, nec post eruEgi egiptionem pulsuum frequentia ex toto remisit. um tamen levamen aeger obtinuit solutione myrrhae &crociin dilutiore liquore salis tartari, a cuius usu ad sensum successit suppuratio &variolae cum symptomatibus ad legitimum decursum traductae. Continuatus igitur longius huius remedii usus, siccatis etiam jam &decidentibus pustulis, ¬abile fuit, sub ipsa suppuratione alvum quotidie sponte vel septies fluxisse, aestumque febrilem, qui tum alias auctior, fuisse mitigatum. Quo etiam factum, ut juvenis hic integram penitus recuperaret sanitatem. Epicrisis. I. Variolarum &morbillorum materia, sive, ut ita loqui liceat, fermentum, neutiquam in massa sanguinis &humorum delitescit, neque etiam a sola impuritate, sive cacochymia humorum venit. Alias enim repurgatis in hoc juvene per scabiem &furunculos sanguine &succis, non amplius potuisset habere locum. Hinc potius credibile, materialem horum exanthematum causam infixam esse firmius tubulis partis cuiusdam stabilis, ibique, haud secus ac cancri &canis rabidi virus, tam diu occuli, donec a contagio, vel specifico quodam liquido, vel aëre, in actum deducatur &sui juris fiat. in hoc II. Alvi fluxus, non uti vulgaris est sententia, semmorbo adeo est pertimescendus, nec suppurationem per impedit, nec materiam ad interiora vocat, sed in variolis etiam mali moris, saepe, expurgando excrementitios succos, (Hossm, Syst. T. IV.) Suer. I. Car. VII. De febre variolosa. cos, in salurem cedit, haud secus ac febres malignas diarrhoea haud raro solvi novimus. III. Solutio myrrhae, cum croco, in liquore alcalino minus spirituoso, egregia omnino ad sanguinis depurationem, sulphur blandum &balsamicum vappidis humoribus reddendum &ad praescindendos multos, qui variolas excipere solent, graves affectus.