Latin
OBSERVATIO. V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 178-3
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. V. Binae puellae gemellae quatuor annorum, quarum muna habitior, grandior, animo segnis &torpida, altera macilentior, statura minor, animo autem magis sentiens &vegeta, uno tempore eundem variolarum morbum incurrerunt, sed in alterutra diverso modo &eventu succedentem. In utraque erant confluentes, sed in obesiori illa tardo admodum, die septimo, prodierunt, pus contrahere noluerunt, in facie &manibus fuerunt sanguinolentae &apertae serum plorarunt sanguineum, aegram interim mirae discruciarunt anxietates, cum febre &siti continua somnique defectu, donec undecimo die exspiraret. Altera vero omnia habuit mitiora, tertio die venerunt papulae, nono aruerunt, deciderunt &ipsa mox convaluit. Epicrisis. Infantes hi eodem succo matris nutriti, eodem victu ®imine usi, eidem morbo impliciti, eodem contagio infecti, eadem methodo iisdemque medicamentis tractati sunt, plane dissimili tamen successu &eventu. Patescit igitur, sanitatem corporis, animi viriumque integritatem, morborum originem, decursum &finem, non tam a causis externis, cibo, potu, aëre, regimine, quin medicamentis, dependere, quam potius a peculiari &specifica partium solidarum structura, proportione &dispositione, &hanc ob id on nino magis a Medico esse considerandam, quam solam conditionem fluidorum horumque naturam VI. OBSERVATIO. Iuvenis succulentus &sanguineus, generosus, cuius familiae variolarum morbus maxime fatalis, degerat ruri &au-ptimo dis futumnali tempore venationi, &mane, &neram usque noctem, nestae. plus justo sub coelo pluvioso ac nebuloso indulserat, &postea nuc delatus, crapula ex vino &esu ostrearum corpus debilitarat &stomacho vim fecerat. Altero die post incidit in variolarum popularem eo tempore morbum. Invasit quippe eundem primum horror &vehemens anxius aestus, insequente nocte admodum inquieta. Die post impatiens fuit, conquestus de exquisito spinae &capitis dolore, delira &absona multa protulit &alvus fuit adstricta.