Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 180
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. VII. Subito corripiebatur iufans lactans unius anni motibus epilepticis, qui singulis horae quadrantibus impetentes per XXIV. horas infistebant. Prorumpebant inde dentes canini &aculeos visui &tactui sistebant die post comparebant etiam variolae, non ut ordinarie solet, sed primum in manibus &pectore, &postea in facie. Nutrici magis quam tenello dabantur medicamenta. Huic quidem praeter pulverem Marchionis, cum specifico cephalico Michaelis, fere nihil, &illi pulvis bezoardicus noster cum praecipitante remixtus, elixir pectorale crocatum &liquor ex myrrha, croco &salis tartari solutione. Quibus &dentitio &variolae successerunt feliciter. Epicrisis. Non mirum eruptionem, &dentium, inprimis caninorum, &variolarum, tam atroces praecessisse infultus epilepticos. Quod autem variolae serius in facie effloruerint, id procul dubio tribuendum spasticis tractionibus &stricturis exdentitione in hac regione vigentibus, poris inde nimium coarctatis, materiam impuram non admittentibus. In lactantibus tenellis variolis affectis, medicamenta magis nutrici sunt praebenda talia, quae acrimoniam imbibendo, succum chylosum &nutritium dulcem ac roscidum reddunt, quo materia caustica, quam optime cicuratur ac temperatur. OBSERVATIO. IIX. Adolescens generosus incidit in variolas, non quidem confluentes, nec nimis copiosas, nec intensa febre, nec aliis lignae post figravibus symptomatibus stipatas; pulsus tamen absoluta et-tum erectum iam ferme eruptione debilis &frequens mansit, somnolen-lethales, tia adfuit fere continua, aeger semper &a somno magis languit, pustulae elevatae quidem, sed pellucido humore plenae, in medio complanatae &nonnullae punctulo nigro insignitae.