Latin
OBSERVATIO. VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 181
Unproofread scanNot analysed yet
Nono die, aeger e lecto, ab adstantibus sternendo, levatus, sellae in conclavi calido &stragulis tectus impositus est, sed per quadrantem vix horae erectus sedens, rogavit, ut in lectum ipsum cito transferrent propter obrepentem animi defectionem. Factum id. Conciderunt tamen subito papulae, pedes frigefacti, pectus oppressum, spiritus interclusus &subsequuti motus convulsivi, quibus post aliquot horas aeger extinctus. Epicrisis. Malignitatis characteres habuerunt hae variolae a principio statim, pulsum, somnolentiam cum virium lapsu, pustulas pellucidas, in medio depressas &nigricantes. Sub ejusmodi morbi facie &virium languore, semper admodum perniciosum, aegrum paullo diutius in erecto situ servare. Languidior enim cordis pulsus non sufficit ad trudendum perpendiculari via versus caput sanguinem, unde animi fit deliquium, sub quo motus sanguinis elanguescit, ad interiora convertitur, cor obruitur, extrema frigent, cutis contrahitur, materia virulenta ad interiora &nervosas partes repellitur, in capite sanguis stagnat &convulsionem demum facit lethalem.