Latin
CAPVT IIX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 188
Unproofread scanNot analysed yet
Neque boni ominis sunt sudores largi, praesertim in provectioribus, qui ob malam diaetam &spirituosorum potum, calidum alunt &impurum sanguinem; ex facili enim admisso levi frigore, maculae, funesto plerumque eventu, recedunt. Finito etiam morbo, si tussicula cum raucedine persistit, nisi cito idoneis succurratur remediis, in phthisin, &hecticam fit transitus. VI. Qui autem morbillis occumbunt, maxime ex infantibus, nono plerumque die suffocantur, evidenti indicio, nervola &glandulosa pulmonum bronchia, ob copiosam inflammantem materiam, spasmis &stagnatione humorum fuisse affecta &ex nimio seri affluxu demum suffocationem inductam. In quibusdam superato morbo remanet alvi fluxus ad aliquot hebdomades durans, tabem cum morte demum inducens. In nonnullis etiam, praesertim plebejis, febris succrescit lenta, cum atrophia &abdominis tumore, funesta, ubi post mortem utplurimum glandulae mesaraicae magnae &pulmones latentibus vomicis obfessi, deprehenduntur.