Latin
CVRATIO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 188-2
Unproofread scanNot analysed yet
CVRATIO. Medicatio morbillorum, iisdem quam variolarum perficienda, acrimoniam nimirum temperantibus, diluentibus &demulcemibus, cum iis, quae sub moderato lecti &hypocausti calore, materiam hostilem acrem ad corporis extira agunt. Prosunt igitur pulveres abforbentes &diaphoretici fixiores, leniter cinnabarini, item emulsiones &decocta. Quae, quum praecedenti capite jam sint uberius descripta, specialia autem in cautelis dicenda, plura de iis heic afferre supervacaneum.