Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 196
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. IV. Lactans infans unius anni incidit in calorem praeternaturalem, cum pavore in somno &vomitu. Die secundo eruperunt morbilli numerosi, sed asperi &cutem quasi strinDie quarto accessit summa respirandi difficulgentes. tas &pectoris angustia, cum anxietate, inquietudine, Dedi sextam partem grani tartavigilia &pavoribus. riemetici, cum drachmis duabus aquae florum tiliae &quatuor guttis essentiae castorei. Hinc quinquies dejecit infans viridissimam instar glutinis materiam, eoque facto vigor accessit toti corpori, respiratio facta liberior &morbilli rubore perfusi magis. Oblata postea ad calorem temperandum gelatina cornu cervi in tenui decocto hordei, &feliciter evasit tenellus. Epicrisis. Coluvies vitiosorum humorum in ventriculo, morbillorum processum turbare &gravia symptomata iis adjicere potest utique. Omnia enim quae circa quartum diem, quo alias morbus remissior, hoc in infante praesto fuerunt pathemata, non ex morbillis, sed cruditatibus acido viscido-biliosis prima in regione stagnantibus atque corruptis, ortum traxerunt. Hinc exterminatis iis per lenissimum emeticum, symptomata non modo protinus conquieverunt, sed &ipsa natura gravi onere levata, eo fel cius ipsi potuit succurrere morbo. Quin patet, nec quarto &critico die, ejusmodi in casibus leniora &prudenter exhibita evacuantia nocere, inter quae emetica, in infantibus praesertim lactantibus, merito primas tenent. OBERVATIO. Puer undecim annorum, rubicundus facie, ingenio alacris, sanguine plenus &constitutionis calidae, correptus est immani aestu, dorsi capitisque dolore, datis tamen temperantibus nitrosis pulveribus, altero die habuit meliuscule.