Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 197
Unproofread scanNot analysed yet
Tertio autem rediit urens aestus &quarto die sequutum narium stillicidium. Hoc quinto remisit, sexto vero effusius reversum. A septimo ad decimum mitiora erant symptomata &sanguinis fluxus siluit, erumpentibus passim morbillorum maculis. Sed preves induciae. Vndecimo quippe die, rursus copiosa e naribus facta haemorrhagia &maculae evanuerunt. Duodecimo largius adhuc fluxit sanguis, ita ut vires mirum corruerent &aestus internus invalesceret. Decimo tertio die mitiora pathemata iterum, die autem post cum haemorrhagia recruduerunt, donec consumtis prorsus viribus, decimo quinto die aeger efflaret animam. Epicrisis. In variolis &morbillis deterioris semper notae symptoma est, effusior sanguinis, per quaecunque loca, fluxus. Indicat enim vehementes spasticas internarum partium, praesertim viscerum abdominis, stricturas, quibus inaequalis redditur sanguinis progressus &ex uno loco in alterum cum impetu urgetur. Per nimiam etiam profusionem virium inducitur jactura, &minimorum ad extima excurrentium canalium per quae in cute eruptio fieri debet, exinanitio &subsidentia. Vnde materia caustica retenta, novos ciet spasmos novasque haemorrhagias ac demum funesti eventus fit causa. Magnae itaque prudentiae est, haemorrhagias in morbis quorum materia per cutem excernenda, moderari perite, ne deficiat expulsionis facultas. Ego quidem tum commendare soleo, ut omne frigus &frigidus potus vitetur, &partes extremae, manus &pedes, quae ordinario frigidae existunt &contremiscunt, calore bene foveantur &vel lecto probe obtegantur, vel etiam aquae calido vino mixtae immergantur, quo revulsio sanguinis a capite fiat simulque spastica fibrarum contraDein eo quam maxime annitendum, quo ctio laxetur. caustica materia foras mittatur eumque in finem danda diaphoretica cum temperantibus, cujus generis haec mixtura recipe aquae cardui benedicti, florem sambuci ana uncias duas, theriacalis unciam semis, diascordii Fracassorii, antimonii diaphoretici nitri ana drachniam dimidiam mixturae simplicis guttas XX. sirupi acetositatis citri drachmas duas. M. D. de qua bina, binis quibus vis horis, cochlearia sumenda, superbibendo semper calidum haustum. Et si praeterea aestus junctus nimius, interponendus est pulvis bezoardicus nitrosus.