Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 216
Unproofread scanNot analysed yet
Epicrisis. I. Adduxit utique hunc morbum sanguinis &feri impuri abundantia, ob vitae genus ex mobili in sedentarium mutatum, sudores suetos suppressos &venaesectionem sub graviditate plane omissam, contracta. Nunquam etiam boni ominis in gravidis, si de ardore &aestu in interioribus abdominis conqueruntur. Signum enim praebet, hisce in partibus congestionis atque infarctus, qui successive ipsum sanguinem magis corrumpit, à quo natura post partum febrili motu se liberare intendit. II. Nihil certe in morbis acutis deterius gravi animi affectu, inprimis iracundia vehementi. Si enim in sanis corporibus magna horum affectuum nocendi facultas, quidni in aegrotis? Heic quidem inde sanguinis &humorum motus ad caput conversus, phrenitidem cum morte attulit.