Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 216-2
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO. II. Tenera, sensibilis &ad iram proclivis femina, triginta annorum, sterile per decem annos duxerat matrimonium, sana tamen &vegeta. Quum vero maritus inopinata morte extingueretur tempore menstrui fluxus, substitit hic &misera tota luctui sese dedit, inquieta fuit, nec dormivit, nec appetiit. Paulo post horripilationem cum aestu persensit, nec non tremulam manuum &colli agitationem cum cynico spasmo oris, anxietatibus subinde affecta &lipothymiis. Datis antispasmodicis &antihystericis, conquieverunt tantisper haec symptomata, subinde tamen, licet mitius, repetentia, donec die tandem tertio, cum horripilationis &tractionis in cute sensu, sisim n coso. dotio de auiseto con puose punutea nilbs cin alba prodiret, alvo per aliquot dies ante &sub eruptione clausa. Interim spastica priora symptomata remiserunt, somnus vero non rediit, praetereaque perpetuus ad urinam fuit stimulus, quae tamen parce stillavit.