Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 227
Unproofread scanNot analysed yet
Sub hoc morbi statu, sive vigore, acerbiora sunt omnia, inquietudo maxima, corporis jactatio ejusque decubitus insuetus, mens turbata, sermo delirus, somnus nullus, sudor frigidiusculus, angustia spirandi intensior &pulsus contractus, inaequalis, celer &frequens. §. III. His si accedunt tendinum subsultus, sitis defectus, bor- Eue ntus, borygmi in ventre, singultus, faucium ab aphtis inflammatio, convulsiones, aut syncope, cum extremorum refrigeratione &sudore largissimo, certa sunt mortis indicia. Quando autem circa dies criticos, vel in ipsis, septimo, undecimo, vel decimo quarto, liberalius prodit tepidus sudor, per aliquot saepe dies, licet cum virium languore manans, vel etiam alvus per aliquot dies fluit, salutis est indicium, tanto certius, quando postea pulsus mutatur, antea contractus, increbescit, durus mollescit, celeritatem tantisper ponit magisque aequalis sit, quando animus fit erectior, situs &decubius corporis quietior, auditus difficilis, urina turbida &sedimentum ponens, quod quidem circa dies criticos certum fere fausti eventus indicium. Hoc quippe facto, successive postea somnus, appetentia &vires redeunt, quod tamen non facile ante diem accidit decimum quartum. Veteribus hae febres quotidianae continuae serosae, vel etiam Formalis rarecentioribus catarrhales malignae vocari solent, quia leniter tio. procedunt ab initio &coryra, gravedo, pectoris infarcto, tussis saepe primis diebo junguntur &vesperi per noctem exacerbatio nes fiunt.