Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 228
Unproofread scanNot analysed yet
Formalis autem earum ratio consistit maxime in partium sanguinis, vel potius seri dissolutione, medicante motu febrili, cuius beneficio impurae, corruptae, haeterogeneae partes, si robur adhuc inest naturae, nec adeo corrupta solidorum &fluidorum dispositio, evolvuntur, earumque subtilior serosa pars per largum sudorem, crassior &mucida per nares, fauces &bronchia, biliosa mucida per alvi secessum, &putrida salinosulphurea, sub forma macularum, per tubulosam &fibrosam cutis substantiam, postea salutariter propellitur. Exanthematicam enim materiam non causam, sed potius effectum, neque etiam perpetuum huius febris esse, ex eo patescit, quod morbus non sola efflorescentia exanthematum feliciter &perfecti solvi soleat, sed plures, eadem copiose licet facta, pessime habeant, alii sine ea evadant &decedant quoque, nunquam vero firma salutis spes sit, nisi solennis evacuatio, vel per alvum, vel sudorem, diebus convenientibus criticis fiat. Quod autem dissolutio humorum fiat, intolerabilis &extraordinarius plane foetor sordium, quae per alvum, sudorem &urinam copiosissime secedunt, planum facit testatumque. Materialis igitur harum febrium causa, utique ingens &insolita plane humorum excrementitiorum salino sulphureorum &muctdorum corruptibilium impuritas, quae unionem &mixtionem sanguinis ingressa, eundem in intestinum dissolutorium motum deducit. Sed unde haec primum habeat ortum, disquirendum merito. Nam licet semper, etiam secundum naturam, vitalibus succis insit impurum, per varii generis emunctoria excernendum jugiter: illa tamen impuritas, quae hunc facit morbum, longe magis à succorum indole aliena est, quam ordinaria, &praeterea ita comparata, ut sese intime uniat cum lympha &sanguine eorumque crasin &mixtionem ingrediatur. Interim sicuti omnis morbosa impuritas, sive cacochymia, ab ingestis intemperatis &incongruis excretionibusque, praesertim per alvum &cutim, suppressis, originem ducit; ita enim haec corruptiva impuritas, febrium catarrhalium mali moris &exanthematicarum causa, pariter ab inexanthemeticis sive peteebizantibus. ingestis, maxime potu; incongruis simulque excretionibus, praesertim cuticulari, suppressis, oboritur. VI. Epidemias autem plerumque esse has febres, experientia docet ac a praenaturali extraordinaria temporum anni tempestatumque constitutione oboriri, tali, qua multa in corpore gignuntur recrementa, eorumque per cutis poros secessione impedita, acumulantur. Quin aëris constitutionem sequuntur hae febres epidemicae, ac inde magis, vel minus deterioris sunt genii.