Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 237
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi quam plurima nota sunt exempla eorum, quibus remittente morbi &symptomatum atrocia, praepostera liberalitate cibi alibiles oggesti, cum praesentaneo damno, subsequente mox anxietate praecordiorum, inquietudine, virium debilitate, quin ipsa morte. In medicamentorum autem usu, ceu perpetuum axiodia Pharmaca tenendum; nunquam validiora commoventia &volatilia, valida noemetica, purgantia, diuretica, nec non sudorifera nimis spiri- cent. tuosa &expellentia, esse propinanda. Nihil enim vi &impetuose hoc in morbo agendum, in quo naturae quam maxime viget opus, cui omne nimium inimicissimum, temperata vero &moderata amicissima. VII. Deinceps quum hae febres habeant certos suos typos, suas Medicamenta opportunt periodos, certis temporibus exacerbationes &remissiones; danaa. multum omnino refert, ut Medicus haec tempora &medendi opportunitatem observet. Quod si non facit, plus damni, quam emolumenti affert. Res enim in medendo maximi momenti, ut quis sciat, quae tempore exacerbationis, ante, &post hanc, sub declinatione &remissione, danda. Paucis igitur in genere notari velim: quod sub aestu &symptomatum intensione, humectantia, diluentia, pulveres absorbentes nitrosi, superius descripti, nec nonacidula, cum valde moderato externo regimine propinare expediat. Finito vero paroxysmo, quando cutis laxa, mollior &ad excretiones disposita, analeptica, excitantia, vel, si opus bezoardica, perspirationem moventia, nec non infusum theiforme ex veronica, scordio &liquiritia, exhibere decet. Et quum alvi fluxu saepus solvi soleat morbus, is utique nunquam sistendus, praesertim circa tempora critica, nec adstringentibus, nec sedativis, nec opiatis, sed si natura ad hanc excretionem inclinat, nec tamen rite succedit, secundanda potius eadem tutissime per laxans mannatum, supra descriptum &tamarindinata. §. IIX.