Latin
CAVTELAE ET OBSERVATIONES CLINICAE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 238
Unproofread scanNot analysed yet
Quia etiam corpora aegrotantium non sunt unius eiusdemque indolis ac temperamenti, sed in quibusdam motus vegetiores &intensiores, humores quoque calidiores &agiliores; in aliis vicissim motus languidiores &tardiores, ac humores lentiores magisque viscidi; curate utique haec a pruqti Medico discernenda cum humorum quantitate, &motus que ad temperamentum, convenientem proportionem &aequilibrium reducendi. Hinc ubi nimius aestus internus &externus oris siccitas cum siti &inde vigiliae nimiae pertimescendae; ibi nitrosa &potus diluentes, crebrius, sed moderate, offerre expedit. Contra ea, quando in temperamento segni, phlegmatico, meticuloso, mitis admodum calor, sitis nulia, pulsus debilis &languidus, cum virium prostratione, somnolentia mentisque torpore, a refrigerantibus abstinendum &analepticis potius ac bezoardicis essentiis, crebrius itidem, sed parcius datis, pugnandum. Quum impuritas sulphurea &acetosa in humoribus peccat &exanthemata magis ad rubrae purpurae naturam accedunt, pulveres bezoardici fixiores, item diluentia, demulcentia, emulsiones &liquor noster anodynus mineralis omnibus fere palmam praeripiunt. Et in vappescentia sive corruptione lymphae acetosa, accedente eapropter alba purpura, praeter fixa diaphoretica, liquor bezordicus Bussii, cum liquore anodyno, proficuus. IX. Quamvis autem in periculosis hisce febribus, non adeo scrupulosa symptomatum ratio sit habenda, sed potius affectus primarii, cuius haec effectus &producta; quandoque tamen necessarium est, ut imminentia eadem arceantur, vel periculum quod praesentia minantur, avertatur. Ex his sunt cephalalgiae atque deliria, ad quae declinanda optimum utique est domesticum remedium, pullos, columbarum, vel gallinarum recenter discissos, capiti raso applicare, vel epithema ex pane, cum sale, nitro, camphora, oleo ligni Rhodii &nucleis cerasorum vel persicorum, fronti atque temporibus circumponere.