Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 241
Unproofread scanNot analysed yet
ENARRATIONES MORBORVM. OBSERVATIO. I. FEBRIS MALIGNA PETECHIZANS ANNO CIↃIↃCXCIX. HALAE EPIDEMICA. Varium admodum, maxima tamen ex parte nubilum &Constitutio pluviosum coelum, autumno anni superioris saeculi xcux. re-aeris praeco. gnarat, hiems quoque praeter morem tepida &humida, au-dens insalutumno fere similis fuerat, &ver subsequentis anni xcix. pa- bris. riter justo calidiorem &humidiorem habuerat aeris statum; Haec autem praeventis semper fere ex austro spirantibus. ternaturalis diuturna &insalubris temporum anni constituInde quippe fibrae tio pessime mortalium affecit corpora. motrices nimium laxatae, succorum spirituascentia depressa, vitalis humorum progressus multum retardatus, se &excretiones, potissimumque omnium saluberrima perspiratio, turbatae, omnibus succis impuritas ad corruptionem prona inducta corporibusque magna ad morbos dispositio ingenita. Exceperunt igitur varii morbi, partim putridi &maligni, partim a seri redundantia &in locis glandulosis stasi pendentes. Inter eos, qui populares habuerunt circuitus fuerunt Nimirum circa variolae &febres malignae petechizantes. aequinoctium autumnale anni xcux. coepit variolarum morbus (Hoffm. Syst. T. IV.) bus &per sex fere menses tanta institit vehementia, ut vix vllus, qui ipsum nondum expertus, maneret immunis, uti quidem superius capite VII. pag. 162. sqq. enumeravimus. Circa aequinoctium autem vernale anni xcix.