Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 242
Unproofread scanNot analysed yet
gravior adhuc prodiit lues, adultis praecipue infesta, &stragem edidit haud levem, febris nempe maligna, petechiis variisque exanthematibus comitata, cujus genium, ingressum atque decursum, ex propria attenta observatione jam fusius paulo delineabimus. Scilicet invasit hic morbus lratione aetatis, maxime juvenes &viros; tenellis, puerili aetati &senibus pepercit: ratione sexus maiorem edidit stragem in maribus, quam femi nis. Dein infestavit potissimum personas constitutionis sanguineae, item sanguineo-phlegmaticae, nec non sanguine abundantes, obesos, habitus corporis laxioris, spongiosioris &venis plurimis, angustis tamen &exilibus distincti. Graciliores autem, cholericos &illos, quibus fibrae magis strictae &venae amplae, non tam frequenter eodem affecti. Infensissimus, immo lethalis fuit iis, qui ex nimia intemperantia, praesertim vini generosi abusu, nimia voracitate &crebrioribus animi commotionibus, sanguinis impuritatem &cacochymiam sibi contraxerunt, vel ex morbis praegressis, aut aliis causis corpus obtinuerunt jam imbecille. Sine contagio ipsum hunc morbum fuisse subnatum &intus progene Contagii autem vis ratum, frequens docuit experientia. non in omnes promiscue se exseruit, sed maxime in vicinos atque dispositos, ita ut plures iisdem in aedibus simul aegrotarint. Rarissimi fuerunt ex peregre accedentibus, qui lue infecti. Omnes autem, quotquot corripuit hic morbus, hisce affecit pathematibus, ex quibus, ceu pathognomonicis signis, cognoscendus fuit. Insignis &subita statim inter initia &per totum decursum morbi durans, adfuit virium jactura atque prostratio, &tanta lassitudo &gravitas detinuit membra, ut aegri prae debilitate nec corpus movere, nec erecta statura incedere potuerint, sed illico vertigo, vel leve animi deliquium, non sine insigni vitae discrimine, accesserit. Pulsus dein arteriarum deprehensus debilis, parvus, frequens tamen, interdum majori, interdum minori celeritate &inaequalitate micans.