Latin
ENARRATIONES MORBORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,1 243
Unproofread scanNot analysed yet
Calor porro utplurimum visus remissior &minor, sitis quoque non adeo magna &urina sanorum simillima, sed vigilia, aut in aliis somnolentia, perstitit continua. Quoad temPro temperamentorum tamen aetatumque diversitate peramenta nec non rerum externarum accessione, discreparunt symdiversa. ptomata. In sanguineis confusus &inconstans fuit decursus, dorsi autem dolor major, anxietas praecordiorum gravior cephalalgia acutior, cum faciei &oculorum rubore, vigilia &delirio, maculae etiam rubrae affatim in iis fuerunt conspicuae. Qui sanguinem mobiliorem &biliosum aluerunt, sub strictiori corporis habitu, majorem experti sunt ardorem externum, vigiliam cum aestu, corporis jactatione &inquietudine; accessit etiam in his loquacitas, faucium inflammatio, delirium, oculis simul protuberantibus, ferocibus Qui laxiorem &obesum corporis atque splendentibus. gesserunt habitum, cum sanguine copioso, sero viscido scatente, non adeo mordaci calore, nec siti, nec inquietudine affecti sunt, sed somnolenti, debilissimi &morose taciturni jacuerunt. Somnus vero utplurimum fuit turbulentus, variisque absonis insomniis interturbatus, a quo male habuerunt &expergefacti leviter utplurimum delirarunt. In melancholicis similia observata symptomata. Quoad excretiones etiam diversa annotata phaenome nec non excretiones &na. In nonnullis per totum morbum diarrhoea moderat: quidem dineque insalutari spumosa &variegati coloris secesserunt. arrhocas. Plurimis accidit id circa dies criticos, septimum, à nonum, undecimum, vel decimum quartum, cum copioso sudore, ac critica quam maxime salutaris fuit excretio. Quin, non tantum hoc tempore, sed &alio, quo similes continuae putridae febres grassatae, notavi, semper magis e re aegrorum fuisse, quando alvus lubrica &fluxa, quam si obstructa. Tum enim majores anxietates, cephalalgiae, inflammatorii faucium affectus, vel purpura alba, cum vitae discrimine succesferunt.